Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Contra te sollers, hominum natura, fuisti
  2. Et nimium damnis ingeniosa tuis.
  3. Quo tibi, turritis incingere moenibus urbes?
  4. Quo tibi, discordes addere in arma manus?
  5. Quid tibi cum pelago — terra contenta fuisses!
  6. Cur non et caelum, tertia regna, petis?
  7. Qua licet, adfectas caelum quoque — templa Quirinus,
  8. Liber et Alcides et modo Caesar habent.
  9. Eruimus terra solidum pro frugibus aurum.
  10. Possidet inventas sanguine miles opes.
  11. Curia pauperibus clausa est — dat census honores;
  12. Inde gravis iudex, inde severus eques!
  13. Omnia possideant; illis Campusque forumque
  14. Serviat, hi pacem crudaque bella gerant —
  15. Tantum ne nostros avidi liceantur amores,
  16. Et — satis est — aliquid pauperis esse sinant!
  17. At nunc, exaequet tetricas licet illa Sabinas,
  18. Imperat ut captae qui dare multa potest;
  19. Me prohibet custos, in me timet illa maritum.
  20. Si dederim, tota cedet uterque domo!