Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Iuppiter, admonitus nihil esse potentius auro,
  2. Corruptae pretium virginis ipse fuit.
  3. Dum merces aberat, durus pater, ipsa severa,
  4. Aerati postes, ferrea turris erat;
  5. Sed postquam sapiens in munere venit adulter,
  6. Praebuit ipsa sinus et dare iussa dedit.
  7. At cum regna senex caeli Saturnus haberet,
  8. Omne lucrum tenebris alta premebat humus.