Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Cerne cicatrices, veteris vestigia pugnae —
  2. Quaesitum est illi corpore, quidquid habet.
  3. Forsitan et, quotiens hominem iugulaverit, ille
  4. Indicet! hoc fassas tangis, avara, manus?
  5. Ille ego Musarum purus Phoebique sacerdos
  6. Ad rigidas canto carmen inane fores?
  7. Discite, qui sapitis, non quae nos scimus inertes,
  8. Sed trepidas acies et fera castra sequi
  9. Proque bono versu primum deducite pilum!
  10. Nox tibi, si belles, possit, Homere, dari.
  11. Iuppiter, admonitus nihil esse potentius auro,
  12. Corruptae pretium virginis ipse fuit.
  13. Dum merces aberat, durus pater, ipsa severa,
  14. Aerati postes, ferrea turris erat;
  15. Sed postquam sapiens in munere venit adulter,
  16. Praebuit ipsa sinus et dare iussa dedit.
  17. At cum regna senex caeli Saturnus haberet,
  18. Omne lucrum tenebris alta premebat humus.
  19. Aeraque et argentum cumque auro pondera ferri
  20. Manibus admorat, nullaque massa fuit.