Amores
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Qua periit aliquis, potes hanc contingere dextram?
- Heu, ubi mollities pectoris illa tui?
- Cerne cicatrices, veteris vestigia pugnae —
- Quaesitum est illi corpore, quidquid habet.
- Forsitan et, quotiens hominem iugulaverit, ille
- Indicet! hoc fassas tangis, avara, manus?
- Ille ego Musarum purus Phoebique sacerdos
- Ad rigidas canto carmen inane fores?
- Discite, qui sapitis, non quae nos scimus inertes,
- Sed trepidas acies et fera castra sequi
- Proque bono versu primum deducite pilum!
- Nox tibi, si belles, possit, Homere, dari.
- Iuppiter, admonitus nihil esse potentius auro,
- Corruptae pretium virginis ipse fuit.
- Dum merces aberat, durus pater, ipsa severa,
- Aerati postes, ferrea turris erat;
- Sed postquam sapiens in munere venit adulter,
- Praebuit ipsa sinus et dare iussa dedit.
- At cum regna senex caeli Saturnus haberet,
- Omne lucrum tenebris alta premebat humus.