Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Hunc potes amplecti formosis, vita, lacertis?
  2. Huius in amplexu, vita, iacere potes?
  3. Si nescis, caput hoc galeam portare solebat;
  4. Ense latus cinctum, quod tibi servit, erat;
  5. Laeva manus, cui nunc serum male convenit aurum,
  6. Scuta tulit; dextram tange — cruenta fuit!
  7. Qua periit aliquis, potes hanc contingere dextram?
  8. Heu, ubi mollities pectoris illa tui?
  9. Cerne cicatrices, veteris vestigia pugnae —
  10. Quaesitum est illi corpore, quidquid habet.
  11. Forsitan et, quotiens hominem iugulaverit, ille
  12. Indicet! hoc fassas tangis, avara, manus?
  13. Ille ego Musarum purus Phoebique sacerdos
  14. Ad rigidas canto carmen inane fores?
  15. Discite, qui sapitis, non quae nos scimus inertes,
  16. Sed trepidas acies et fera castra sequi