Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Digna movere fuit certe vivosque virosque;
  2. Sed neque tum vixi nec vir, ut ante, fui.
  3. Quid iuvet, ad surdas si cantet Phemius aures?
  4. Quid miserum Thamyran picta tabella iuvat?
  5. At quae non tacita formavi gaudia mente!
  6. Quos ego non finxi disposuique modos!
  7. Nostra tamen iacuere velut praemortua membra
  8. Turpiter hesterna languidiora rosa —
  9. Quae nunc, ecce, vigent intempestiva valentque,
  10. Nunc opus exposcunt militiamque suam.
  11. Quin istic pudibunda iaces, pars pessima nostri?
  12. Sic sum pollicitis captus et ante tuis.
  13. Tu dominum fallis; per te deprensus inermis
  14. Tristia cum magno damna pudore tuli.
  15. Hanc etiam non est mea dedignata puella
  16. Molliter admota sollicitare manu;
  17. Sed postquam nullas consurgere posse per artes
  18. Inmemoremque sui procubuisse videt,
  19. 'Quid me ludis?' ait, 'quis te, male sane, iubebat
  20. Invitum nostro ponere membra toro?