Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Quo mihi fortunae tantum? quo regna sine usu?
  2. Quid, nisi possedi dives avarus opes?
  3. Sic aret mediis taciti vulgator in undis
  4. Pomaque, quae nullo tempore tangat, habet.
  5. A tenera quisquam sic surgit mane puella,
  6. Protinus ut sanctos possit adire deos?
  7. Sed, puto, non blande, non optima perdidit in me
  8. Oscula; non omni sollicitavit ope!
  9. Illa graves potuit quercus adamantaque durum
  10. Surdaque blanditiis saxa movere suis.
  11. Digna movere fuit certe vivosque virosque;
  12. Sed neque tum vixi nec vir, ut ante, fui.
  13. Quid iuvet, ad surdas si cantet Phemius aures?
  14. Quid miserum Thamyran picta tabella iuvat?
  15. At quae non tacita formavi gaudia mente!
  16. Quos ego non finxi disposuique modos!
  17. Nostra tamen iacuere velut praemortua membra
  18. Turpiter hesterna languidiora rosa —
  19. Quae nunc, ecce, vigent intempestiva valentque,
  20. Nunc opus exposcunt militiamque suam.