Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Ter molita fugam ter ad altas restitit undas,
  2. Currendi vires eripiente metu.
  3. Sera tamen scindens inimico pollice crinem
  4. Edidit indignos ore tremente sonos:
  5. 'O utinam mea lecta forent patrioque sepulcro
  6. Condita, cum poterant virginis ossa legi!
  7. Cur, modo Vestalis, taedas invitor ad ullas
  8. Turpis et Iliacis infitianda focis?
  9. Quid moror et digitis designor adultera vulgi?
  10. Desint famosus quae notet ora pudor!'
  11. Hactenus, et vestem tumidis praetendit ocellis
  12. Atque ita se in rapidas perdita misit aquas.
  13. Supposuisse manus ad pectora lubricus amnis
  14. Dicitur et socii iura dedisse tori.
  15. Te quoque credibile est aliqua caluisse puella;
  16. Sed nemora et silvae crimina vestra tegunt.
  17. Dum loquor, increvit latis spatiosior undis,
  18. Nec capit admissas alveus altus aquas.
  19. Quid mecum, furiose, tibi? quid mutua differs
  20. Gaudia? quid coeptum, rustice, rumpis iter?