Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Ne me sperne, precor, tantum, Troiana propago;
  2. Munera promissis uberiora feres.'
  3. Dixerat. illa oculos in humum deiecta modestos
  4. Spargebat teneros flebilis imbre sinus.
  5. Ter molita fugam ter ad altas restitit undas,
  6. Currendi vires eripiente metu.
  7. Sera tamen scindens inimico pollice crinem
  8. Edidit indignos ore tremente sonos:
  9. 'O utinam mea lecta forent patrioque sepulcro
  10. Condita, cum poterant virginis ossa legi!
  11. Cur, modo Vestalis, taedas invitor ad ullas
  12. Turpis et Iliacis infitianda focis?
  13. Quid moror et digitis designor adultera vulgi?
  14. Desint famosus quae notet ora pudor!'
  15. Hactenus, et vestem tumidis praetendit ocellis
  16. Atque ita se in rapidas perdita misit aquas.
  17. Supposuisse manus ad pectora lubricus amnis
  18. Dicitur et socii iura dedisse tori.
  19. Te quoque credibile est aliqua caluisse puella;
  20. Sed nemora et silvae crimina vestra tegunt.