Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Tu centum aut plures inter dominabere nymphas;
  2. Nam centum aut plures flumina nostra tenent.
  3. Ne me sperne, precor, tantum, Troiana propago;
  4. Munera promissis uberiora feres.'
  5. Dixerat. illa oculos in humum deiecta modestos
  6. Spargebat teneros flebilis imbre sinus.
  7. Ter molita fugam ter ad altas restitit undas,
  8. Currendi vires eripiente metu.
  9. Sera tamen scindens inimico pollice crinem
  10. Edidit indignos ore tremente sonos:
  11. 'O utinam mea lecta forent patrioque sepulcro
  12. Condita, cum poterant virginis ossa legi!
  13. Cur, modo Vestalis, taedas invitor ad ullas
  14. Turpis et Iliacis infitianda focis?
  15. Quid moror et digitis designor adultera vulgi?
  16. Desint famosus quae notet ora pudor!'
  17. Hactenus, et vestem tumidis praetendit ocellis
  18. Atque ita se in rapidas perdita misit aquas.
  19. Supposuisse manus ad pectora lubricus amnis
  20. Dicitur et socii iura dedisse tori.