Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Nec tanti Calydon nec tota Aetolia tanti,
  2. Una tamen tanti Deianira fuit.
  3. Ille fluens dives septena per ostia Nilus,
  4. Qui patriam tantae tam bene celat aquae,
  5. Fertur in Euanthe collectam Asopide flammam
  6. Vincere gurgitibus non potuisse suis.
  7. Siccus ut amplecti Salmonida posset Enipeus,
  8. Cedere iussit aquam; iussa recessit aqua.
  9. Nec te praetereo, qui per cava saxa volutans
  10. Tiburis Argei pomifera arva rigas,
  11. Ilia cui placuit, quamvis erat horrida cultu,
  12. Ungue notata comas, ungue notata genas.
  13. Illa gemens patruique nefas delictaque Martis
  14. Errabat nudo per loca sola pede.
  15. Hanc Anien rapidis animosus vidit ab undis
  16. Raucaque de mediis sustulit ora vadis
  17. Atque ita 'quid nostras' dixit 'teris anxia ripas,
  18. Ilia, ab Idaeo Laumedonte genus?
  19. Quo cultus abiere tui? quid sola vagaris,
  20. Vitta nec evinctas inpedit alba comas?