Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Te quoque promissam Xutho, Penee, Creusam
  2. Pthiotum terris occuluisse ferunt.
  3. Quid referam Asopon, quem cepit Martia Thebe,
  4. Natarum Thebe quinque futura parens?
  5. Cornua si tua nunc ubi sint, Acheloe, requiram,
  6. Herculis irata fracta querere manu;
  7. Nec tanti Calydon nec tota Aetolia tanti,
  8. Una tamen tanti Deianira fuit.
  9. Ille fluens dives septena per ostia Nilus,
  10. Qui patriam tantae tam bene celat aquae,
  11. Fertur in Euanthe collectam Asopide flammam
  12. Vincere gurgitibus non potuisse suis.
  13. Siccus ut amplecti Salmonida posset Enipeus,
  14. Cedere iussit aquam; iussa recessit aqua.
  15. Nec te praetereo, qui per cava saxa volutans
  16. Tiburis Argei pomifera arva rigas,
  17. Ilia cui placuit, quamvis erat horrida cultu,
  18. Ungue notata comas, ungue notata genas.
  19. Illa gemens patruique nefas delictaque Martis
  20. Errabat nudo per loca sola pede.