Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Nec tibi sunt pontes nec quae sine remigis ictu
  2. Concava traiecto cumba rudente vehat.
  3. Parvus eras, memini, nec te transire refugi,
  4. Summaque vix talos contigit unda meos.
  5. Nunc ruis adposito nivibus de monte solutis
  6. Et turpi crassas gurgite volvis aquas.
  7. Quid properasse iuvat, quid parca dedisse quieti
  8. Tempora, quid nocti conseruisse diem,
  9. Si tamen hic standum est, si non datur artibus ullis
  10. Ulterior nostro ripa premenda pedi?
  11. Nunc ego, quas habuit pinnas Danaeius heros,
  12. Terribili densum cum tulit angue caput,
  13. Nunc opto currum, de quo Cerealia primum
  14. Semina venerunt in rude missa solum.
  15. Prodigiosa loquor veterum mendacia vatum;
  16. Nec tulit haec umquam nec feret ulla dies.
  17. Tu potius, ripis effuse capacibus amnis —
  18. Sic aeternus eas — labere fine tuo!
  19. Non eris invidiae, torrens, mihi crede, ferendae,
  20. Si dicar per te forte retentus amans.