Amores
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Nondum Troia fuit lustris obsessa duobus,
- Cum rapuit vultus, Xanthe, Neaera tuos.
- Quid? non Alpheon diversis currere terris
- Virginis Arcadiae certus adegit amor?
- Te quoque promissam Xutho, Penee, Creusam
- Pthiotum terris occuluisse ferunt.
- Quid referam Asopon, quem cepit Martia Thebe,
- Natarum Thebe quinque futura parens?
- Cornua si tua nunc ubi sint, Acheloe, requiram,
- Herculis irata fracta querere manu;
- Nec tanti Calydon nec tota Aetolia tanti,
- Una tamen tanti Deianira fuit.
- Ille fluens dives septena per ostia Nilus,
- Qui patriam tantae tam bene celat aquae,
- Fertur in Euanthe collectam Asopide flammam
- Vincere gurgitibus non potuisse suis.
- Siccus ut amplecti Salmonida posset Enipeus,
- Cedere iussit aquam; iussa recessit aqua.
- Nec te praetereo, qui per cava saxa volutans
- Tiburis Argei pomifera arva rigas,