Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Inachus in Melie Bithynide pallidus isse
  2. Dicitur et gelidis incaluisse vadis.
  3. Nondum Troia fuit lustris obsessa duobus,
  4. Cum rapuit vultus, Xanthe, Neaera tuos.
  5. Quid? non Alpheon diversis currere terris
  6. Virginis Arcadiae certus adegit amor?
  7. Te quoque promissam Xutho, Penee, Creusam
  8. Pthiotum terris occuluisse ferunt.
  9. Quid referam Asopon, quem cepit Martia Thebe,
  10. Natarum Thebe quinque futura parens?
  11. Cornua si tua nunc ubi sint, Acheloe, requiram,
  12. Herculis irata fracta querere manu;
  13. Nec tanti Calydon nec tota Aetolia tanti,
  14. Una tamen tanti Deianira fuit.
  15. Ille fluens dives septena per ostia Nilus,
  16. Qui patriam tantae tam bene celat aquae,
  17. Fertur in Euanthe collectam Asopide flammam
  18. Vincere gurgitibus non potuisse suis.
  19. Siccus ut amplecti Salmonida posset Enipeus,
  20. Cedere iussit aquam; iussa recessit aqua.