Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Area gramineo suberat viridissima prato,
  2. Umida de guttis lene sonantis aquae.
  3. Ipse sub arboreis vitabam frondibus aestum —
  4. Fronde sub arborea sed tamen aestus erat —
  5. Ecce! petens variis inmixtas floribus herbas
  6. Constitit ante oculos candida vacca meos,
  7. Candidior nivibus, tunc cum cecidere recentes,
  8. In liquidas nondum quas mora vertit aquas;
  9. Candidior, quod adhuc spumis stridentibus albet
  10. Et modo siccatam, lacte, reliquit ovem.
  11. Taurus erat comes huic, feliciter ille maritus,
  12. Cumque sua teneram coniuge pressit humum.
  13. Dum iacet et lente revocatas ruminat herbas
  14. Atque iterum pasto pascitur ante cibo,
  15. Visus erat, somno vires adimente ferendi,
  16. Cornigerum terra deposuisse caput.
  17. Huc levibus cornix pinnis delapsa per auras
  18. Venit et in viridi garrula sedit humo,
  19. Terque bovis niveae petulanti pectora rostro
  20. Fodit et albentis abstulit ore iubas.