Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Vacca puella tua est — aptus color ille puellae;
  2. Tu vir et in vacca conpare taurus eras.
  3. Pectora quod rostro cornix fodiebat acuto,
  4. Ingenium dominae lena movebat anus.
  5. Quod cunctata diu taurum sua vacca reliquit,
  6. Frigidus in viduo destituere toro.
  7. Livor et adverso maculae sub pectore nigrae
  8. Pectus adulterii labe carere negant.'
  9. Dixerat interpres. gelido mihi sanguis ab ore
  10. Fugit, et ante oculos nox stetit alta meos.
  1. Amnis harundinibus limosas obsite ripas,
  2. Ad dominam propero — siste parumper aquas!
  3. Nec tibi sunt pontes nec quae sine remigis ictu
  4. Concava traiecto cumba rudente vehat.
  5. Parvus eras, memini, nec te transire refugi,
  6. Summaque vix talos contigit unda meos.
  7. Nunc ruis adposito nivibus de monte solutis
  8. Et turpi crassas gurgite volvis aquas.
  9. Quid properasse iuvat, quid parca dedisse quieti
  10. Tempora, quid nocti conseruisse diem,