Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Dic age, nocturnae, quicumque es, imaginis augur,
  2. Siquid habent veri, visa quid ista ferant.'
  3. Sic ego; nocturnae sic dixit imaginis augur,
  4. Expendens animo singula dicta suo:
  5. 'Quem tu mobilibus foliis vitare volebas,
  6. Sed male vitabas, aestus amoris erat.
  7. Vacca puella tua est — aptus color ille puellae;
  8. Tu vir et in vacca conpare taurus eras.
  9. Pectora quod rostro cornix fodiebat acuto,
  10. Ingenium dominae lena movebat anus.
  11. Quod cunctata diu taurum sua vacca reliquit,
  12. Frigidus in viduo destituere toro.
  13. Livor et adverso maculae sub pectore nigrae
  14. Pectus adulterii labe carere negant.'
  15. Dixerat interpres. gelido mihi sanguis ab ore
  16. Fugit, et ante oculos nox stetit alta meos.
  1. Amnis harundinibus limosas obsite ripas,
  2. Ad dominam propero — siste parumper aquas!
  3. Nec tibi sunt pontes nec quae sine remigis ictu
  4. Concava traiecto cumba rudente vehat.