Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. In qua Martigenae non sunt sine crimine nati
  2. Romulus Iliades Iliadesque Remus.
  3. Quo tibi formosam, si non nisi casta placebat?
  4. Non possunt ullis ista coire modis.
  5. Si sapis, indulge dominae vultusque severos
  6. Exue, nec rigidi iura tuere viri,
  7. Et cole quos dederit — multos dabit — uxor amicos.
  8. Gratia sic minimo magna labore venit;
  9. Sic poteris iuvenum convivia semper inire
  10. Et, quae non dederis, multa videre domi.
  1. 'Nox erat, et somnus lassos submisit ocellos;
  2. Terruerunt animum talia visa meum:
  3. Colle sub aprico creberrimus ilice lucus
  4. Stabat, et in ramis multa latebat avis.
  5. Area gramineo suberat viridissima prato,
  6. Umida de guttis lene sonantis aquae.
  7. Ipse sub arboreis vitabam frondibus aestum —
  8. Fronde sub arborea sed tamen aestus erat —
  9. Ecce! petens variis inmixtas floribus herbas
  10. Constitit ante oculos candida vacca meos,