Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Siqua metu dempto casta est, ea denique casta est;
  2. Quae, quia non liceat, non facit, illa facit!
  3. Ut iam servaris bene corpus, adultera mens est;
  4. Nec custodiri, ne velit, ulla potest.
  5. Nec corpus servare potes, licet omnia claudas;
  6. Omnibus exclusis intus adulter erit.
  7. Cui peccare licet, peccat minus; ipsa potestas
  8. Semina nequitiae languidiora facit.
  9. Desine, crede mihi, vitia inritare vetando;
  10. Obsequio vinces aptius illa tuo.
  11. Vidi ego nuper equum contra sua vincla tenacem
  12. Ore reluctanti fulminis ire modo;
  13. Constitit ut primum concessas sensit habenas
  14. Frenaque in effusa laxa iacere iuba!
  15. Nitimur in vetitum semper cupimusque negata;
  16. Sic interdictis imminet aeger aquis.
  17. Centum fronte oculos, centum cervice gerebat
  18. Argus — et hos unus saepe fefellit Amor;
  19. In thalamum Danae ferro saxoque perennem
  20. Quae fuerat virgo tradita, mater erat;