Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Quidquid servatur cupimus magis, ipsaque furem
  2. Cura vocat; pauci, quod sinit alter, amant.
  3. Nec facie placet illa sua, sed amore mariti;
  4. Nescio quid, quod te ceperit, esse putant.
  5. Non proba fit, quam vir servat, sed adultera cara;
  6. Ipse timor pretium corpore maius habet.
  7. Indignere licet, iuvat inconcessa voluptas;
  8. Sola placet, 'timeo!' dicere siqua potest.
  9. Nec tamen ingenuam ius est servare puellam —
  10. Hic metus externae corpora gentis agat!
  11. Scilicet ut possit custos 'ego' dicere 'feci,'
  12. In laudem servi casta sit illa tui?
  13. Rusticus est nimium, quem laedit adultera coniunx,
  14. Et notos mores non satis urbis habet
  15. In qua Martigenae non sunt sine crimine nati
  16. Romulus Iliades Iliadesque Remus.
  17. Quo tibi formosam, si non nisi casta placebat?
  18. Non possunt ullis ista coire modis.
  19. Si sapis, indulge dominae vultusque severos
  20. Exue, nec rigidi iura tuere viri,