Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Quidquid servatur cupimus magis, ipsaque furem
  2. Cura vocat; pauci, quod sinit alter, amant.
  3. Nec facie placet illa sua, sed amore mariti;
  4. Nescio quid, quod te ceperit, esse putant.
  5. Non proba fit, quam vir servat, sed adultera cara;
  6. Ipse timor pretium corpore maius habet.
  7. Indignere licet, iuvat inconcessa voluptas;
  8. Sola placet, 'timeo!' dicere siqua potest.
  9. Nec tamen ingenuam ius est servare puellam —
  10. Hic metus externae corpora gentis agat!
  11. Scilicet ut possit custos 'ego' dicere 'feci,'
  12. In laudem servi casta sit illa tui?