Amores
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Centum fronte oculos, centum cervice gerebat
- Argus — et hos unus saepe fefellit Amor;
- In thalamum Danae ferro saxoque perennem
- Quae fuerat virgo tradita, mater erat;
- Penelope mansit, quamvis custode carebat,
- Inter tot iuvenes intemerata procos.
- Quidquid servatur cupimus magis, ipsaque furem
- Cura vocat; pauci, quod sinit alter, amant.
- Nec facie placet illa sua, sed amore mariti;
- Nescio quid, quod te ceperit, esse putant.