Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Nitimur in vetitum semper cupimusque negata;
  2. Sic interdictis imminet aeger aquis.
  3. Centum fronte oculos, centum cervice gerebat
  4. Argus — et hos unus saepe fefellit Amor;
  5. In thalamum Danae ferro saxoque perennem
  6. Quae fuerat virgo tradita, mater erat;
  7. Penelope mansit, quamvis custode carebat,
  8. Inter tot iuvenes intemerata procos.
  9. Quidquid servatur cupimus magis, ipsaque furem
  10. Cura vocat; pauci, quod sinit alter, amant.
  11. Nec facie placet illa sua, sed amore mariti;
  12. Nescio quid, quod te ceperit, esse putant.
  13. Non proba fit, quam vir servat, sed adultera cara;
  14. Ipse timor pretium corpore maius habet.
  15. Indignere licet, iuvat inconcessa voluptas;
  16. Sola placet, 'timeo!' dicere siqua potest.
  17. Nec tamen ingenuam ius est servare puellam —
  18. Hic metus externae corpora gentis agat!
  19. Scilicet ut possit custos 'ego' dicere 'feci,'
  20. In laudem servi casta sit illa tui?