Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Constitit ut primum concessas sensit habenas
  2. Frenaque in effusa laxa iacere iuba!
  3. Nitimur in vetitum semper cupimusque negata;
  4. Sic interdictis imminet aeger aquis.
  5. Centum fronte oculos, centum cervice gerebat
  6. Argus — et hos unus saepe fefellit Amor;
  7. In thalamum Danae ferro saxoque perennem
  8. Quae fuerat virgo tradita, mater erat;
  9. Penelope mansit, quamvis custode carebat,
  10. Inter tot iuvenes intemerata procos.
  11. Quidquid servatur cupimus magis, ipsaque furem
  12. Cura vocat; pauci, quod sinit alter, amant.
  13. Nec facie placet illa sua, sed amore mariti;
  14. Nescio quid, quod te ceperit, esse putant.
  15. Non proba fit, quam vir servat, sed adultera cara;
  16. Ipse timor pretium corpore maius habet.
  17. Indignere licet, iuvat inconcessa voluptas;
  18. Sola placet, 'timeo!' dicere siqua potest.
  19. Nec tamen ingenuam ius est servare puellam —
  20. Hic metus externae corpora gentis agat!