Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Candida candorem roseo suffusa rubore
  2. Ante fuit — niveo lucet in ore rubor.
  3. Pes erat exiguus — pedis est artissima forma.
  4. Longa decensque fuit — longa decensque manet.
  5. Argutos habuit — radiant ut sidus ocelli,
  6. Per quos mentita est perfida saepe mihi.
  7. Scilicet aeterni falsum iurare puellis
  8. Di quoque concedunt, formaque numen habet.
  9. Perque suos illam nuper iurasse recordor
  10. Perque meos oculos: en doluere mei!
  11. Dicite, di, si vos inpune fefellerat illa,
  12. Alterius meriti cur ego damna tuli?
  13. An non invidiae vobis Cepheia virgo est,
  14. Pro male formosa iussa parente mori?
  15. Non satis est, quod vos habui sine pondere testis,
  16. Et mecum lusos ridet inulta deos?
  17. Ut sua per nostram redimat periuria poenam,
  18. Victima deceptus decipientis ero?
  19. Aut sine re nomen deus est frustraque timetur
  20. Et stulta populos credulitate movet;