Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Formosas superi metuunt offendere laesi
  2. Atque ultro, quae se non timuere, timent.
  3. Et quisquam pia tura focis inponere curat?
  4. Certe plus animi debet inesse viris!
  5. Iuppiter igne suo lucos iaculatur et arces
  6. Missaque periuras tela ferire vetat.
  7. Tot meruere peti — Semele miserabilis arsit!
  8. Officio est illi poena reperta suo;
  9. At si venturo se subduxisset amanti,
  10. Non pater in Baccho matris haberet opus.
  11. Quid queror et toto facio convicia caelo?
  12. Di quoque habent oculos, di quoque pectus habent!