Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Aut sine re nomen deus est frustraque timetur
  2. Et stulta populos credulitate movet;
  3. Aut, siquis deus est, teneras amat ille puellas
  4. Et nimium solas omnia posse iubet.
  5. Nobis fatifero Mavors accingitur ense;
  6. Nos petit invicta Palladis hasta manu.
  7. Nobis flexibiles curvantur Apollinis arcus;
  8. In nos alta Iovis dextera fulmen habet.
  9. Formosas superi metuunt offendere laesi
  10. Atque ultro, quae se non timuere, timent.
  11. Et quisquam pia tura focis inponere curat?
  12. Certe plus animi debet inesse viris!
  13. Iuppiter igne suo lucos iaculatur et arces
  14. Missaque periuras tela ferire vetat.
  15. Tot meruere peti — Semele miserabilis arsit!
  16. Officio est illi poena reperta suo;