Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Sunt dominae rata vota meae, mea vota supersunt.
  2. Ille tenet palmam; palma petenda mea est.'
  3. Risit, et argutis quiddam promisit ocellis.
  4. 'Hoc satis est, alio cetera redde loco!'
  1. Esse deos, i, crede — fidem iurata fefellit,
  2. Et facies illi, quae fuit ante, manet!
  3. Quam longos habuit nondum periura capillos,
  4. Tam longos, postquam numina laesit, habet.
  5. Candida candorem roseo suffusa rubore
  6. Ante fuit — niveo lucet in ore rubor.