Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. O, cuicumque faves, felix agitator equorum!
  2. Ergo illi curae contigit esse tuae?
  3. Hoc mihi contingat, sacro de carcere missis
  4. Insistam forti mente vehendus equis,
  5. Et modo lora dabo, modo verbere terga notabo,
  6. Nunc stringam metas interiore rota.
  7. Si mihi currenti fueris conspecta, morabor,
  8. Deque meis manibus lora remissa fluent.
  9. At quam paene Pelops Pisaea concidit hasta,
  10. Dum spectat vultus, Hippodamia, tuos!
  11. Nempe favore suae vicit tamen ille puellae.
  12. Vincamus dominae quisque favore suae!