Amores
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Tu cursus spectas, ego te; spectemus uterque
- Quod iuvat, atque oculos pascat uterque suos.
- O, cuicumque faves, felix agitator equorum!
- Ergo illi curae contigit esse tuae?
- Hoc mihi contingat, sacro de carcere missis
- Insistam forti mente vehendus equis,
- Et modo lora dabo, modo verbere terga notabo,
- Nunc stringam metas interiore rota.