Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Tunc amo, tunc odi frustra quod amare necesse est;
  2. Tunc ego, sed tecum, mortuus esse velim!
  3. Nil equidem inquiram, nec quae celare parabis
  4. Insequar, et falli muneris instar erit.
  5. Si tamen in media deprensa tenebere culpa,
  6. Et fuerint oculis probra videnda meis,
  7. Quae bene visa mihi fuerint, bene visa negato —
  8. Concedent verbis lumina nostra tuis.