Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Mens abit et morior quotiens peccasse fateris,
  2. Perque meos artus frigida gutta fluit.
  3. Tunc amo, tunc odi frustra quod amare necesse est;
  4. Tunc ego, sed tecum, mortuus esse velim!
  5. Nil equidem inquiram, nec quae celare parabis
  6. Insequar, et falli muneris instar erit.
  7. Si tamen in media deprensa tenebere culpa,
  8. Et fuerint oculis probra videnda meis,