Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Illic purpureis condatur lingua labellis,
  2. Inque modos Venerem mille figuret amor;
  3. Illic nec voces nec verba iuvantia cessent,
  4. Spondaque lasciva mobilitate tremat!
  5. Indue cum tunicis metuentem crimina vultum,
  6. Et pudor obscenum diffiteatur opus;
  7. Da populo, da verba mihi; sine nescius errem,
  8. Et liceat stulta credulitate frui!
  9. Cur totiens video mitti recipique tabellas?
  10. Cur pressus prior est interiorque torus?
  11. Cur plus quam somno turbatos esse capillos
  12. Collaque conspicio dentis habere notam?
  13. Tantum non oculos crimen deducis ad ipsos;
  14. Si dubitas famae parcere, parce mihi!
  15. Mens abit et morior quotiens peccasse fateris,
  16. Perque meos artus frigida gutta fluit.
  17. Tunc amo, tunc odi frustra quod amare necesse est;
  18. Tunc ego, sed tecum, mortuus esse velim!
  19. Nil equidem inquiram, nec quae celare parabis
  20. Insequar, et falli muneris instar erit.