Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Odero, si potero; si non, invitus amabo.
  2. Nec iuga taurus amat; quae tamen odit, habet.
  3. Nequitiam fugio — fugientem forma reducit;
  4. Aversor morum crimina — corpus amo.
  5. Sic ego nec sine te nec tecum vivere possum,
  6. Et videor voti nescius esse mei.