Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Dicta erat aegra mihi — praeceps amensque cucurri;
  2. Veni, et rivali non erat aegra meo!
  3. His et quae taceo duravi saepe ferendis;
  4. Quaere alium pro me, qui queat ista pati.
  5. Iam mea votiva puppis redimita corona
  6. Lenta tumescentes aequoris audit aquas.
  7. Desine blanditias et verba, potentia quondam,
  8. Perdere — non ego nunc stultus, ut ante fui!
  1. Luctantur pectusque leve in contraria tendunt
  2. Hac amor hac odium, sed, puto, vincit amor.
  3. Odero, si potero; si non, invitus amabo.
  4. Nec iuga taurus amat; quae tamen odit, habet.
  5. Nequitiam fugio — fugientem forma reducit;
  6. Aversor morum crimina — corpus amo.
  7. Sic ego nec sine te nec tecum vivere possum,
  8. Et videor voti nescius esse mei.
  9. Aut formosa fores minus, aut minus inproba, vellem;
  10. Non facit ad mores tam bona forma malos.
  11. Facta merent odium, facies exorat amorem —
  12. Me miserum, vitiis plus valet illa suis!