Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Hoc tamen est levius, quam quod sum visus ab illo —
  2. Eveniat nostris hostibus ille pudor!
  3. Quando ego non fixus lateri patienter adhaesi,
  4. Ipse tuus custos, ipse vir, ipse comes?
  5. Scilicet et populo per me comitata placebas;
  6. Causa fuit multis noster amoris amor.
  7. Turpia quid referam vanae mendacia linguae
  8. Et periuratos in mea damna deos?