Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Ergo ego nescio cui, quem tu conplexa tenebas,
  2. Excubui clausam servus ut ante domum?
  3. Vidi, cum foribus lassus prodiret amator,
  4. Invalidum referens emeritumque latus;
  5. Hoc tamen est levius, quam quod sum visus ab illo —
  6. Eveniat nostris hostibus ille pudor!
  7. Quando ego non fixus lateri patienter adhaesi,
  8. Ipse tuus custos, ipse vir, ipse comes?