Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Sola fuit Crete fecundo fertilis anno;
  2. Omnia, qua tulerat se dea, messis erat;
  3. Ipsa, locus nemorum, canebat frugibus Ide,
  4. Et ferus in silva farra metebat aper.
  5. Optavit Minos similes sibi legifer annos;
  6. Optasset, Cereris longus ut esset amor.
  7. Quod tibi secubitus tristes, dea flava, fuissent,
  8. Hoc cogor sacris nunc ego ferre tuis?
  9. Cur ego sim tristis, cum sit tibi nata reperta
  10. Regnaque quam Iuno sorte minore regat?
  11. Festa dies Veneremque vocat cantusque merumque;
  12. Haec decet ad dominos munera ferre deos.
  1. Multa diuque tuli; vitiis patientia victa est;
  2. Cede fatigato pectore, turpis amor!
  3. Scilicet adserui iam me fugique catenas,
  4. Et quae non puduit ferre, tulisse pudet.