Amores
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Altera me sceptro decoras altoque cothurno;
- Iam nunc contacto magnus in ore sonus.
- Altera das nostro victurum nomen amori —
- Ergo ades et longis versibus adde brevis!
- Exiguum vati concede, Tragoedia, tempus!
- Tu labor aeternus; quod petit illa, breve est.'
- Mota dedit veniam — teneri properentur Amores,
- Dum vacat; a tergo grandius urguet opus!
- 'Non ego nobilium sedeo studiosus equorum;
- Cui tamen ipsa faves, vincat ut ille, precor.