Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Quid, cum me munus natali mittis, at illa
  2. Rumpit et adposita barbara mersat aqua?
  3. Prima tuae movi felicia semina mentis;
  4. Munus habes, quod te iam petit ista, meum.'
  5. Desierat. coepi: 'per vos utramque rogamus,
  6. In vacuas aures verba timentis eant.
  7. Altera me sceptro decoras altoque cothurno;
  8. Iam nunc contacto magnus in ore sonus.
  9. Altera das nostro victurum nomen amori —
  10. Ergo ades et longis versibus adde brevis!
  11. Exiguum vati concede, Tragoedia, tempus!
  12. Tu labor aeternus; quod petit illa, breve est.'
  13. Mota dedit veniam — teneri properentur Amores,
  14. Dum vacat; a tergo grandius urguet opus!
  1. 'Non ego nobilium sedeo studiosus equorum;
  2. Cui tamen ipsa faves, vincat ut ille, precor.
  3. Ut loquerer tecum veni, tecumque sederem,
  4. Ne tibi non notus, quem facis, esset amor.
  5. Tu cursus spectas, ego te; spectemus uterque
  6. Quod iuvat, atque oculos pascat uterque suos.