Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Quam tu non poteris duro reserare cothurno,
  2. Haec est blanditiis ianua laxa meis;
  3. Et tamen emerui plus quam tu posse, ferendo
  4. Multa supercilio non patienda tuo.
  5. Per me decepto didicit custode Corinna
  6. Liminis adstricti sollicitare fidem,
  7. Delabique toro tunica velata soluta
  8. Atque inpercussos nocte movere pedes.
  9. A quotiens foribus duris infixa pependi,
  10. Non verita a populo praetereunte legi!
  11. Quin ego me memini, dum custos saevus abiret,
  12. Ancillae miseram delituisse sinu.
  13. Quid, cum me munus natali mittis, at illa
  14. Rumpit et adposita barbara mersat aqua?
  15. Prima tuae movi felicia semina mentis;
  16. Munus habes, quod te iam petit ista, meum.'
  17. Desierat. coepi: 'per vos utramque rogamus,
  18. In vacuas aures verba timentis eant.