Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Altera, si memini, limis subrisit ocellis —
  2. Fallor, an in dextra myrtea virga fuit?
  3. 'Quid gravibus verbis, animosa Tragoedia,' dixit,
  4. 'Me premis? an numquam non gravis esse potes?
  5. Inparibus tamen es numeris dignata moveri;
  6. In me pugnasti versibus usa meis.
  7. Non ego contulerim sublimia carmina nostris;
  8. Obruit exiguas regia vestra fores.
  9. Sum levis, et mecum levis est, mea cura, Cupido;
  10. Non sum materia fortior ipsa mea.
  11. Rustica sit sine me lascivi mater Amoris;
  12. Huic ego proveni lena comesque deae.
  13. Quam tu non poteris duro reserare cothurno,
  14. Haec est blanditiis ianua laxa meis;
  15. Et tamen emerui plus quam tu posse, ferendo
  16. Multa supercilio non patienda tuo.
  17. Per me decepto didicit custode Corinna
  18. Liminis adstricti sollicitare fidem,
  19. Delabique toro tunica velata soluta
  20. Atque inpercussos nocte movere pedes.