Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Quod tenerae cantent, lusit tua Musa, puellae,
  2. Primaque per numeros acta iuventa suos.
  3. Nunc habeam per te Romana Tragoedia nomen!
  4. Inplebit leges spiritus iste meas.'
  5. Hactenus, et movit pictis innixa cothurnis
  6. Densum caesarie terque quaterque caput.
  7. Altera, si memini, limis subrisit ocellis —
  8. Fallor, an in dextra myrtea virga fuit?
  9. 'Quid gravibus verbis, animosa Tragoedia,' dixit,
  10. 'Me premis? an numquam non gravis esse potes?
  11. Inparibus tamen es numeris dignata moveri;
  12. In me pugnasti versibus usa meis.
  13. Non ego contulerim sublimia carmina nostris;
  14. Obruit exiguas regia vestra fores.