Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Quis fuit inter nos sociati corporis index?
  2. Sensit concubitus unde Corinna tuos?
  3. Num tamen erubui? num, verbo lapsus in ullo,
  4. Furtivae Veneris conscia signa dedi?
  5. Quid, quod in ancilla siquis delinquere possit,
  6. Illum ego contendi mente carere bona?
  7. Thessalus ancillae facie Briseidos arsit;
  8. Serva Mycenaeo Phoebas amata duci.
  9. Nec sum ego Tantalide maior, nec maior Achille;
  10. Quod decuit reges, cur mihi turpe putem?
  11. Ut tamen iratos in te defixit ocellos,
  12. Vidi te totis erubuisse genis;
  13. At quanto, si forte refers, praesentior ipse
  14. Per Veneris feci numina magna fidem!
  15. Tu, dea, tu iubeas animi periuria puri
  16. Carpathium tepidos per mare ferre Notos!
  17. Pro quibus officiis pretium mihi dulce repende
  18. Concubitus hodie, fusca Cypassi, tuos!
  19. Quid renuis fingisque novos, ingrata, timores?
  20. Unum est e dominis emeruisse satis.