Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Thessalus ancillae facie Briseidos arsit;
  2. Serva Mycenaeo Phoebas amata duci.
  3. Nec sum ego Tantalide maior, nec maior Achille;
  4. Quod decuit reges, cur mihi turpe putem?
  5. Ut tamen iratos in te defixit ocellos,
  6. Vidi te totis erubuisse genis;
  7. At quanto, si forte refers, praesentior ipse
  8. Per Veneris feci numina magna fidem!
  9. Tu, dea, tu iubeas animi periuria puri
  10. Carpathium tepidos per mare ferre Notos!
  11. Pro quibus officiis pretium mihi dulce repende
  12. Concubitus hodie, fusca Cypassi, tuos!
  13. Quid renuis fingisque novos, ingrata, timores?
  14. Unum est e dominis emeruisse satis.
  15. Quod si stulta negas, index anteacta fatebor,
  16. Et veniam culpae proditor ipse meae,
  17. Quoque loco tecum fuerim, quotiensque, Cypassi,
  18. Narrabo dominae, quotque quibusque modis!
  1. O numquam pro re satis indignande Cupido,
  2. O in corde meo desidiose puer —