Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Sive bonus color est, in te quoque frigidus esse,
  2. Seu malus, alterius dicor amore mori.
  3. Atque ego peccati vellem mihi conscius essem!
  4. Aequo animo poenam, qui meruere, ferunt;
  5. Nunc temere insimulas credendoque omnia frustra
  6. Ipsa vetas iram pondus habere tuam.
  7. Adspice, ut auritus miserandae sortis asellus
  8. Adsiduo domitus verbere lentus eat!