Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Sive ego marmorei respexi summa theatri,
  2. Eligis e multis, unde dolere velis;
  3. Candida seu tacito vidit me femina vultu,
  4. In vultu tacitas arguis esse notas.
  5. Siquam laudavi, misero petis ungue capillos;
  6. Si culpo, crimen dissimulare putas.
  7. Sive bonus color est, in te quoque frigidus esse,
  8. Seu malus, alterius dicor amore mori.
  9. Atque ego peccati vellem mihi conscius essem!
  10. Aequo animo poenam, qui meruere, ferunt;
  11. Nunc temere insimulas credendoque omnia frustra
  12. Ipsa vetas iram pondus habere tuam.
  13. Adspice, ut auritus miserandae sortis asellus
  14. Adsiduo domitus verbere lentus eat!
  15. Ecce novum crimen! sollers ornare Cypassis
  16. Obicitur dominae contemerasse torum.
  17. Di melius, quam me, si sit peccasse libido,
  18. Sordida contemptae sortis amica iuvet!
  19. Quis Veneris famulae conubia liber inire
  20. Tergaque conplecti verbere secta velit?