Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Scilicet ancillam, quae tam tibi fida, rogarem!
  2. Quid, nisi ut indicio iuncta repulsa foret?
  3. Per Venerem iuro puerique volatilis arcus,
  4. Me non admissi criminis esse reum!
  1. Ponendis in mille modos perfecta capillis,
  2. Comere sed solas digna, Cypassi, deas,
  3. Et mihi iucundo non rustica cognita furto,
  4. Apta quidem dominae, sed magis apta mihi —
  5. Quis fuit inter nos sociati corporis index?
  6. Sensit concubitus unde Corinna tuos?
  7. Num tamen erubui? num, verbo lapsus in ullo,
  8. Furtivae Veneris conscia signa dedi?
  9. Quid, quod in ancilla siquis delinquere possit,
  10. Illum ego contendi mente carere bona?
  11. Thessalus ancillae facie Briseidos arsit;
  12. Serva Mycenaeo Phoebas amata duci.
  13. Nec sum ego Tantalide maior, nec maior Achille;
  14. Quod decuit reges, cur mihi turpe putem?
  15. Ut tamen iratos in te defixit ocellos,
  16. Vidi te totis erubuisse genis;