Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Atque ego peccati vellem mihi conscius essem!
  2. Aequo animo poenam, qui meruere, ferunt;
  3. Nunc temere insimulas credendoque omnia frustra
  4. Ipsa vetas iram pondus habere tuam.
  5. Adspice, ut auritus miserandae sortis asellus
  6. Adsiduo domitus verbere lentus eat!
  7. Ecce novum crimen! sollers ornare Cypassis
  8. Obicitur dominae contemerasse torum.
  9. Di melius, quam me, si sit peccasse libido,
  10. Sordida contemptae sortis amica iuvet!
  11. Quis Veneris famulae conubia liber inire
  12. Tergaque conplecti verbere secta velit?
  13. Adde, quod ornandis illa est operata capillis
  14. Et tibi perdocta est grata ministra manu —
  15. Scilicet ancillam, quae tam tibi fida, rogarem!
  16. Quid, nisi ut indicio iuncta repulsa foret?
  17. Per Venerem iuro puerique volatilis arcus,
  18. Me non admissi criminis esse reum!
  1. Ponendis in mille modos perfecta capillis,
  2. Comere sed solas digna, Cypassi, deas,